209
198
IOHANNIS HOLLANDI
to, quo & orificia, operculum, & receptaculi ro¬
stra sunt lutata, exsiccato, ignem subtrahe, pri¬
mò lentum, deinde fortiorem, per gradus, do¬
nec videris albissimum spiritum guttatim in
receptaculum ascendentem: tum gradum serua,
dum amplius non distillet: tunc augeto ignem,
& obserua diligenter, an nulli spiritus albi am¬
plius ascendant, nullaeque guttae per vitri ro¬
strum decidant: tum vbi per se refriguerit, rece¬
ptaculum probè obstrue, & habebis in eo spiri¬
tum album, ab oleo rubeo separatum, ac proin¬
de materiam in duas partes diuisam. Restat vt
singulas partes ad eas subtiles reddendas, per se
distilles. Quando vtraque tam rubea quàm al¬
ba, crebris distillationib. vsque eò euadet subti¬
lis, vt earum proiectio in infinitum se se exten¬
dat. Atque haec vera est, & vnica Lapidis multi¬
plicatio: neque vlla alia excogitari potest. Ete¬
nim quando Lapis ad summam suam virtutem
est semel perductus: nulla deinceps in eum cadit
mutatio: neque in peius, aut melius potest tra¬
duci: sed in vno eodemque statu in aeternum
permanet. Vnde in quo Lapide, post perfectam
eius praeparationem, adhuc sequitur multiplica¬
tio, eum scitò non esse verum Philosophorum
Lapidem, de quo hic agimus; sed aliquam aliam
medicinam, per quam non nego, quin fieri pos¬
sit proiectio. Itaquè istae duae partes, nempe spi¬
ritus albus, & oleum rubrum, vase, furnoque di¬
stincto, sunt distillandae. Etenim pars alba len¬
to: rubra non nisi fortiori igne ascendit: quan¬
quam & haec post tertiam aut quartam distilla¬
tionem, faciliùs, ac leuiori igne incipit ascende¬
re: