213
THEOPHRASTVS
PARACELSVS LIBRO DE
tinctura Physicorum, cap. 1.
DISCENDAE primum dige¬
stiones, destillationes, sublima¬
tiones, reuerberationes, extra¬
ctiones, solutiones, coagulatio¬
nes, fermentationes, fixationes, & omne
quod ad opus hoc instrumentum requiri¬
tur cognoscendum est vsu; prout vitra, cu¬
curbitae, circulatoria, vasa Hermetis, ter¬
rea vasa, balnea, furni ventales, reuerbe¬
ratorii, similesque alii, nec non & marmor,
carbones atque tenacula. Sic demum in Al¬
chymia, medicinaque proficere poteris.
Quamdiu autem per phantasiam & opi¬
nionem fictitiis libellis adheresces, ad ho¬
rum nullum aptus & praedestinatus eris.