213
AVTHOR
LECTORI S.P.
CVm superioribus annis, rogatu
quorundam medicorum, nec non
suasu meorum intimorum, in
hac inclyta vrbe Lutetia, Iudum
chymicum erexissem: quo artis Herme¬
ticae amantes, in ipsis manualibus opera¬
tionibus exercerentur: non tantum ipsis
graue & molestum fuit, praeparationum
descriptiones calamo excipere; verum mi¬
hi etiam longè taediosissimum, eas dictare:
& quoties noui Chymiatrias candidati
adueniebant, idem semper repetere, ean¬
demque molestiam toties deuorare. Qua
propter vt illos scriebdi; me verò dictan¬
di labore imposterum subleuarem: &
neutri tempus, quod interdum tribus qua¬
tuorue septimanis definiebatur, inutiliter
consumeremus: praeparationum omnium,
a iij