213
quas tum monstrare solebam, formulas,
in vnum congessi: & typographo impri¬
mendas, ea tamen conditione, vt omnia
Exemplaria ad me referret, dedi. Accidit
autem: vt vnum eorum, nescio, qua ra¬
tione, in manus cuiusdam typographi
Colonensis incideret: isque consilii mei
nescius, absque voluntate & permissione
mea, editionem, sed valdè mendosê ite¬
raret: & exemplaria typis exscripta hinc
inde distraheret. Vnde factum: vt nemini
non paulô pòst de autore eius non tantum
in Gallia; sed alibi etiam constiterit: prae¬
sertim quod Nouum Lumen Chymicum,
meâ operâ in hac vrbe primùm editum,
illi esset adiunctum. Dolui igitur vehe¬
menter: quòd ea, quae ego tumultuariê
pro priuato discipulorum meorum vsu
conscripseram; & hinc inde ex aliis, prae¬
sertim quod ad operationum Chymica¬
rum definitiones transcripseram, essent pu¬
blicata: veritusque sum ne quis Spagyrico¬
cum Philosophorum, me sigilli chymici
actorem nuncuparet; neue cum in ami¬
corum, tum aliorum etiam grauissimam
& reprehensionem & offensionem incur¬
rerem: quòd Hippocraticę legis imme¬