213
30
bari posset: tamen eas omnes euiden¬
tiâ longê superat inspectio ocularis: ac
proinde exemplis, ex vario mistorum
genere desumtis, omnem rem in ty¬
ronum gratiam dilucidabimus. Exor¬
diamur autem à lignis viridibus, quae
si cremes: egredietur primò aquosum
quiddam, quod ignis flammae conci¬
piendae planê inidoneum est, & in fu¬
mum conuersum si colligatur, in aquam
resoluitur, (atque hac ratione è flamma
potum petere, non impossibile) dici¬
turque Mercurius: deinde exibit oleagi¬
nosum quiddam, facilê inflammabile,
quod in vapores resolutum, si cohibea¬
tur, in oleum abit, vocaturque Sulphur:
tandem remanet siccum & terrestre,
quod ex cineribus, aquae beneficio ex¬
trahitur, inque humido & frigore solui¬
tur; calore autem concrescit, Salisque
nomen obtinet. Ita lac substantiam
continet sulphuream butyrosam, dein¬
de Mercurialem serosam, & tandem
salinam caseosam. In ouis albumen
Mercurium exhibet: vitellus Sulphur,
pelliculae & putamina Salem. ita ex¬
lini semine oleum elicimus expres¬