213
31
sione: aquam ab oleo separatione:
Sal ex fecibus relictis extractione. Pati
ratione ex Garyophyllis, aqua Mercu¬
rialis praestantissima, oleum sulphureum
excellentissimum, & ex fecibus sal edu¬
citur. Sic Nitrum in aquositatem di¬
spescitur, pinguedinem & salem. Non
secus ex sale marino, producimus
Mercurium γλυκύπικρον, dulces cristal¬
los sulphureae planè naturae, & tan¬
dem ipsum sal fixissimum. Ex Antimonio
elicitur Regulus, qui eius mercurius:
deinde rubrum sulphur, flammam conci¬
piens: & tandem Sal, qui vomitiuus.
Atque sic de caeteris idem esto iudicium.
Notandum est autem primo: nul¬
lum praedictorum principiorum sim¬
plexatque solum, quod de reliquis non
participet, reperiri. Mercurius enim
continet substantiam sulphuream atque
Salinam: Sulphur substantiam salsam
& mercurialem: Sal verô substantiam
oleaginosam & mercurialem. Deinde
obseruandum etiam est: quod in spa¬
gyrica mistorum ἀναστοιχειωσεἰ, praeter
priora tria commemorata principia ve¬
actiua, duo alia resultent corpora,
Nullum
principium
planè sim¬
plex est.
Caput mor¬
tuum &
phlegma
non sunt
principia.