213
Maceratio.
Putrefactio.
44
da, item tertia parte sepulta, &c. in cel¬
la vapida per mensem. Si humor alie¬
nus addendus: talis esto, qui digestio¬
nem juuet, citra corruptionem sub¬
stantiae. Et hic, si est alienior, separatur
officio peracto: sin paucus, & familia¬
ris, aut etiam alterabilis in naturam di¬
gesti, relinquitur. In densis est acrior &
nonnunquam corrosiuus, vt acetum,
vini spiritus, vinum forte, &c. In aliis
mitis, vt aqua destillata pluuia, rosacea
&c. nonnunquam oleum certi gene¬
ris. Interim, quae alienae naturae sunt, &
per digestionem secessum fecerunt, se¬
parantur.
Ancillatur autem Digestio non tan¬
tum destillationibus aut extractioni¬
bus, verum etiam rectificationi, coagu¬
lationi, fixationi, calcium per aquas
fortes praeparatarum edulcorationi, &c.
& appellatur Maceratio: quia haec etiam
vim habet penetrandi, rerum compa¬
gem reserandi, & impuritates separan¬
di.
PVTREFACTIO est, quâ mistum
per putredinem naturalem, humore,
siccum terminans vincente, & externo