213
43
dum est. Ita apparatum vas collocetur
in foco digestorio caloris competentis,
ibique sinatur vsque ad quaesitum finem,
qui diuersus est: pro multiplici vsu di¬
gestionis. Exempli gratiâ: Herbae re¬
centes suo succo madidae, è quibus de¬
stillatione elicienda essentia est, mace¬
rantur triduo: siccae vino respersae, se¬
ptendio: semina & aromata dimidum
mensem: Radices per mensem: siqui¬
dem sunt siccae: mineralia per mensem
philosophicum, qui est dierum qua¬
draginta, aut etiam diutius, pro firmi¬
tate & ratione menstrui. Quaedam bis
macerantur, aspersa vino gręco, vt aro¬
mata aliquando, quae irrigata vsque ad
siccitatem digeruntur: post puluerisa¬
ta & denuo conspersa macerantur se¬
cundò. Ita soliditas & raritas etiam dis¬
crimen facit. Aquae destillatae digeren¬
do ad Solem, rectificantur per medium
mensem, vase clauso, ita vt duae partes
sint plenae, tertia vacua: & nonnun¬
quam arenae infodiatur parte vitri ter¬
tia, id quod in frigidis potissimum spe¬
ctare jubent artifices. Calidae vero
quae & olea rectisicantur in arena frigi¬
Mensis phi¬
losophicus.