213
Fermenta¬
tio.
46
mentis depurati, in pelicano, per va¬
rias circum uolutationes aut rotationes,
quibus impuritates residuae prorsus
auferuntur, in gradum praestantiorem,
conuersio siue exaltatio.
Fit ita: Sumitur liquor exaltandus,
includiturque Pelicano aut vasi circula¬
torio, quatuor aut quinque eius parti¬
bus relictis vacuis, & ponitur in fimum
vel balneum, ad altitudinem liquoris
attenuabilis, vel paullo profundius:
adeô vt reliqua vasis pars in aëre frigi¬
diore extet: vt à fundi & laterum ca¬
lore fiat artenuatio; à verticis verô fri¬
gore coagulatio: detineturque ita di¬
ctum vas, in calore moderato & con¬
tinuo: donec Artista finem suum sit
assecutus: fecibus, in fundo vitri, subsi¬
dentibus.
Huc non immeritò referri posse vi¬
detur & FERMENTATIO: licet in
terdum per eam, non tam fiat conspi¬
cua salubrium partium, à crassioribus
segregatio; quàm potius ad nobilissi¬
mae essentiae extrahendae dispositio.
Est autem exaltatio rei in substantia,
per quam mediante digestione; calor