213
60
destillant: ac ex triginta rosarum li¬
bris, centum aquae odoratae venalis ex¬
trahunt. Alij flores tusos, absque men¬
struo, aut eo saltem tam pauco, vt ad
irrigationem sufficiat, modico balnei
calore destillant: & ad vim refrigeran¬
tem, tantò expeditius euocandam, vnâ
destillatione, quam pręcedit irrigatio,
ex aqua communi vel rosacea veteri,
aut ad virtutem confortantem & fra¬
grantem prolectandam, pluribus in
destillata aqua infusionibus vtuntur.
Nos ita eam parandam ducimus: distin¬
guendo, inter rosas albas, & incarnatas.
Ex illis enim vt plurimum vis refrige¬
rans petitur: ac propterea pauca aqua
pluuiali irroratę in mortario marmo¬
reo contundendę sunt: inde torculari
succus exprimendus, & destillandus. In¬
carnatae absque irrigatione contusae,
reponuntur in magno vase vitreo, in
cellam: post triduum succus exprimi¬
tur, qui per balneum dęstillatur. Haec
aqua est fragrantissima, quaeque vel
multos annos, odoris sui fragrantiam
conseruat. Nonnulli recrementis eius
aquam puram superfundunt, & ita per