213
61
octiduum maceratam, vel balneo, vel
vesica distillant, quae communi venali
viribus & efficacia non cedit.
AQVA ROSARVM ARDENS,
Sicut ex alijs rebus rebus omnibus.
praesertim autem alimentosis, aqua fla¬
grans & fragrans, fermentationis bene¬
ficio, educi potest: ita etiam ex rosis,
quae vulgò statuuntur frigidae.
Porrô recipe rosas incarnatas, caelo
sereno, cum rorido madore destituun¬
tur, collectas: eas terê accuratissimê
& in cucurbitam vitream, quae postea
bene clausa, in cellam reponatur, vt ibi
fiat earum fermentario, immitte. Cum
iam acidum quiddam redolere viden¬
tur: sume de floribus tritis q. v. & per
balneum destilla: aquam inde extra¬
ctam superaffunde parti rosarum alii.
& rursus destilla, similem in modum
pergendo, donec omnis rosarum fer¬
mentatarum quantitas, per alembicum
transierit; fecibus, quae in fundo rema¬
nere solent, semper segregatis. Tan¬
dem omnem aquam ex rosis elicitam.
per balneum [sic] destilla: & duodecimam
saltem partem aut circiter abstrahe,