213
77
sa minerali, quae solius Vulcani bene¬
ficio, absque vllius rei externae additio¬
ne, breuissimo temporis spatio, educi¬
tur, & de qua Rhodianus in tractatu
trium verborum: Mutatur iste spiritus
fumosus, aquosus & adustiuus in nobi¬
lissimum corpus, & non fugit amplius
ab igne; sed currit, vt oleum, &c. Re¬
cipit enim omnes qualitates metalli,
cui industria sagacis artificis immisce¬
tur, odorem, colorem, saporem, cum
conseruatione facultatis vegetantis: Et
sicut Rhases dicit: pro vt mutatur, mu¬
tat. Vnde constat: quàm turpiter re¬
rum Physicarum ignari sint vulgares
Misochymici, qui odores, sapores, &
virtutes reliquas Medicas solis vegeta¬
bilibus vendicant, & metallica tanquam
humano corpori infructuosa, cane pe¬
jus & angue fugienda existimant.