213
79
puratum, iis superfunditur: ita vt ad
vnam libram cristallorum, addantur
quatuor aceti: & per arenam, in retor¬
ta, dando sub finem ignem satis fortem,
destillantur. Quo facto: feces calcinan¬
tur: fixum sal elicitur: acetumque sale es¬
sentiali animatum rectificatur; & dein
à sale fixo, igne satis violento destilla¬
tur, reaffundendo toties super id, quod
in fundo remanet: donec totum sal per
alembicum ascenderit. Tandem ace¬
tum hoc sale proprio impraegnatum,
per balneum bulliens bis destillatur:
accipiturque acetum, ad durissima lapi¬
dum cristallorumque [sic] corpora calcinan¬
da, validissimum.
CAPVT. VI.
De Oleis.
OLeum propriissimè dicitur de o¬
leo ex oliuis expresso, omnis ex¬
cedentis qualitatis experte: de reliquis
verò, non nisi per similitudinem. Omnia
autem olea inter aëris & ignis naturam