213
87
qui post Stoicos ait: salem datum esse
carni porcinae, suâ naturâ quasi mor¬
tuae, pro anima. Hic enim in modum
fermenti, corpus, cui miscetur, modo
id penetrare possit, in suam naturam
conuertit; humorem viscosum putrefa¬
ctioni obnoxium consumendo. Rai¬
mundus Lullus vocat liquorem salsu¬
ginosum, per totum corpus dispersum
humorem vrinalem: Paracellus Mu¬
miam.
Sunt autem varii ab artistis excogitati
modi oleum seu spiritum salis eliciendi.
Aliqui sal decrepitatum per se destillant,
absque additione alicuius rei externae.
Sed cum sal sit facilis fusionis: & cum
in vnum coierit, spiritus contumacissi¬
mos foueat: post destillationem vigin¬
ti quatuor horarum, omnibus refrige¬
ratis, retortam frangunt: massam salis
terunt: & nouae retortae imponunt:
cum liquore destillato; idque toties re¬
petunt; donec totum Sal in oleum re¬
soluatur, quod octaua aut nona destil¬
latione fieri solet. Taediosa nimis ope¬
ratio. Alii sal calcinatum, in cella vel a¬
qua pluuiali dissoluunt: & cum argilla
F iiij