213
88
figulina cribellata impastant: indeque
orbiculos vel globulos formant: quos
exsiccatos retortae indunt, & spiritus
eliciunt. Ego verô sic parare soleo. Ac¬
cipio libras duas salis marini calcinati:
misceo cum sex libris farinae laterum,
vel terrae rubrae, velboli communis: im¬
pono retorrae firmae & amplae, vt ter¬
tia ad minimum pars vacua remaneat:
adhibitoque recipienti amplo, in quem
prius aquae stillatitiae libram infudi,
destillo per triginta horas: seruatis iis¬
dem gradibus ignis, de quibus in destil¬
latione spiritus Vitrioli dictum Post se¬
parationem aquae & Phlegmatis, acci¬
pio viginti ad minimum vncias olei
acerrimi, quod rectificari debet.
Vires exerit potentissimas, cum in te¬
riùs tum exteriùs sumptum. Renouat
totum hominem & praeseruat ab om¬
nibus morbis: si in generoso vino aut
aqua vitae vsurpetur. Cum sale absinthii
mistum, & in vino aut aqua absinthii
vsurpatum, hydropem tollit. Curat epilep¬
siam, icterum, febres, calculum, lumbricos.
Inunctum sanat membra luxata, contracta,
paralytica, apostemata, dolores item po¬