213
186
Liquores omnes destillatos odoratissi¬
mos, & instar aquae ardentis, flammam
concipientes pone in cucurbitas altas,
& lento balnei calore à phlegmate se¬
para: & loco frigido in vitris probê ob¬
turatis serua: postea igne aucto, phleg¬
ma vrge, & ab oleo separatum ad vsus
repone. Interim feces superius reser¬
uatas calcina in Athanore, spatio quin¬
que dierum, in vase vndique clauso, vti
Geber lib. primo Summae, cap. quin¬
quagesimo, sequentibus verbis docet:
Modus itaque calcinationis spirituum est:
vt eis ad fixionem approximantibus,
administretur ignis successiuè & pau¬
latim illum augendo, ne fugiant:
quousque maximum eos tolerare ignem
contingat, & vas eorum sit rotundum,
vitreum, bene spissum, ne fundatur
vndique clausum: & vt inquit Lullius,
ne inflammationem praestet: Aut se¬
cundum Alphidium, spiritus disper¬
gantur per aëra: quod quaeritur enim
non fieret. Postea vase aperto detur
ignis per gradus. vt feces nigrę cineritii
coloris fiant: à quibus sal eliciatur cum
phlegmate priori reseruato quod
filtretur