213
187
filtretur & coaguletur. Postea eun¬
dem salem dissolue in phlegmate
posteriori seruato; donec purum eua¬
dat, quod calore moderato exsiccari
debet. Huius salis recipe vncias duas:
digere in B. per triduum: postea leui
B. calore destilla aquam insipidam
quam seorsim serua. Reitera eandem
operationem; donec sal in duplum sui
ponderis, proprio sale armoniaco im¬
praegnetur & augeatur, vel etiam
paulo plus, vel donec spiritus
tam acer aut fortis destilletur à suo
sale, atque cum impositus fuit. Tum
sal in vase idoneo pone ad subliman¬
dum in cineribus spatio duorum die¬
rum dando ignem per gradus. Ita su¬
blimabitur ad latera vasis materia can¬
didissima, instar niuis, quę dicitur ve¬
rum Philosophorum Sal Armonia¬
cum Huius Salis Armoniaci recipe
vnciam vnam, Spiritus rectificati vnc.
quatuor: Misce simul & per biduum
digere: deinde destilla cum cohobiis;
donec totum sal cum spiritu adscende¬
rit. Haec materia triuna circulari de¬
bet; donec exaltatio voto respondeat.
N