113
PRAEFATIO.
Consilium meum est (Lector) hoc libello
ostendere, uni versalem aliquam
medicinam reperiri posse, quae ido¬
nea sit morbis omnibus persanan¬
dis. Illudque non simpliciter, sed certo quodam
definitoque more. Nam alias totius medicinae usi¬
tatioris quae hodie in Scholis praxique recepta est,
ruinam meditari plurimi me homines praecocio¬
ris ac nimium suspiciosi iudicii existimarent.
Quod tantum abest àme, uti ipse ingenue fatear,
Hanc quidem sine mea optime, meam vero sine
illa nullo modo efficere aliquid aut subsistere o¬
mnino posse. Neque deo universalis illi medicinae
titulum tribuo, quod sola omnibus morbis mede¬
ri valeat, sed quod omnibus compositionibus re¬
mediorum quae & qualia illa tandem sint per¬
quam utiliter commisceatur, atque ita eorundem
effectus debiles aliquando aut omnino nullos
propter humorum reluctantium pertinacitatem,
necessarios, indubitatos, & ipsa spe concepta
faciat ampliores. Ni Deus ter optimus maximus,
secreto suo, sed inculpato, sed Sacrosancto consi¬
lio naturalem eius ac congenitam operationem
statuerit impedire. Scilicet illud ago, quod Tul¬
lius olim Cicero ingeniosi esse atque prudentis viri¬
dixit, vim verbi in aliud atque caeteri accipiunt
posse ducere, nam hoc opusculi mei istius quali¬
tas maxime postulare videbatur. Cum verò non
comper¬