113
PRAEFATIO.
comperta nobis qualitate sed tota substantia
gat atque abdita vi, hinc à posteriore tantummo¬
do veritas ejusdem poterit demonstrari. Quo¬
circa non alia ratione ad eam comprobandam
usurus sum, quam dilutione argumentorum prin¬
cipalium, quae ad veritatem ejus labefactandam
communiter obiiciuntur. Quod confutatis iis
quae alioquin obstare videntur cur minus ea esse
innatura rerum valeat, veritas ejusdem clare
admodum apud omnes se sit exhibitura, nisi qui
odio artis adeo excaecati fuerint, ut lucem ipsam
meridianam nequeant contemplari. Non omit¬
tam attamen gravissimorum quorumvis atque
doctissimorum nominum authoritates, qui ean¬
dem aliquando medicinam non cognoverunt
tantummodo, verùm etiam ipsimet confecerunt.
Ast authoritates quidem in libelli capite afferam,
obiectiones vero & ad easdem responsa in calce
ejusdem ponenda esse existimavi, quod istam me¬
thodum a plerisque videam hodie approbari. To¬
to alias libelli corpore vel materiam medicinae,
vel modum eandem praeparandi, ignemque & va¬
sculum quo coquenda est, vel ipsum medicinae
praeparatae usum, uti nimirum in morbis
mnibus adhiberi debeat, apertissimo sermonis
genere sum prosecuturus.
Aque ista omnia contrario reliquis authoribus
more, qui unquam aliquid de medicina hac
niversali