113
3
JOH. WOLF. DIENH.
mi Bibliotheca adhuc hodie Romae osten¬
duntur. Aliqua quidem stilo in pugillaribus
cereis exarata, alia vero in arborum corti¬
cibus, plurima etiam usitata nobis ratione
in carta atramento descripta. Quid? Quod
audio apud Bragmanes etiam & regni Chy¬
nae qualescunque Philosophos hunc ab an¬
tiquissimis temporibus morem in valuisse,
ut quotannis certo quodam die, funebri ri¬
tu, veste lugubri, nobilissimae hujus artis
interitum & oblivionem, non secus ac maxi¬
mi alicujus principis mortem soleant de¬
plorare, ac iteratis vocibus è coelo, quo abi¬
isse fingunt repetere: illud uti audivi refero.
Utut autem sit, certe Authores illi, quos supra
nominavimus, diversissima distantissimaque
loca incoluerunt, di versis etiam vixerunt
temporibus, ita ut à se invicem illum erro¬
rem (ita enim loquuntur) discere potuisse
non videantur, unde apparet consensum il¬
lum tum latepatentem, non unius urbis, sed
orbis aliud nihil quam evidentissimam in¬
fallibilemque veritatem continere.
CAPVT SECVNDVM.
Scio equidem Medicinam hanc Vniver¬
salem à viris doctissimis optimisque
aliquot sarcasmo perstrictam explosamque
B 2