113
4
MEDICINA UNIVERS.
fuisse, non tamen uti medicina est, sed qua¬
tenus ad chrysopaejam sive metallorum
transmutationem creditur pertinere, quod
sane per me licet. Non enim ego metalla, sed
humana corpora curare desidero, aurum ar¬
gentumque producere, naturae, non meum
onus est, aut certe eorum qui id se assequi
posse existimant, ego exorbitantes discor¬
desque humani corporis humores ad aequa¬
litatem Physicam omnis sanitatis originem
reducere sum conaturus. Illi ergo quos
haec tangunt, si velint, respondeant, ego ad
objectiones eorum, qui medicinae hujus u¬
niversalis veritatem, quatenus medicina
est, impugnant, pro virili mea, sed tamen bre¬
viter, posteaquam illam ipsam medicinam
definiero, respondebo, tempus enim est, uti
quid ea sit, unde fiat, quos effectus sortiatur;
cupido lectori declaremus. Habebit inde
veritatis amans clariorem rei verissimae co¬
gnitionem, Antagonista vero uberiorem
oppositionum campum ad agnitam verita¬
tem oppugnandum. Nam quae de implican¬
tione contradictionis effectu, de ignorantia
dosis, mixturae, temperamenti, de impossi¬
bilitate reperiendi materiam, & quae his si¬
milia sunt afferuntur, illorum omnium ve¬
ritas falsitas ve, intellecta definitione, clari¬
us intel¬