113
11
JOH. WOLF. DIENH.
& ab omnibus haberi posse, ita clarum est. Uti
nulla egeat probatione: vel in altissimo enim
mari terra est, & in siccissima terra aqua, li¬
cet profundius quaerenda egesto solo inve¬
nitur: in quibus bina alia elementa diximus
contineri.
CAPVT IV.
AD tabulam illam Hermetis (Smaragdi¬
nam nominant) quod attinet ipsa me¬
rito lapis Lydius vel criticus omnium opi¬
nionum, quae de hac re circumferuntur po¬
test appellari. Omnibus enim Philosophis
de hoc convenit, quod falsissima ea sint & à
materia universalis remedii maxime aliena,
quaecunque supradictis conditionibus &
proprietatibus hacce tabula contentis non
respondent. Loquitur illa autem de parte
liquida seu volatili materiae nostrae utpote
potiore, circa quam omnis labor & studium
nostrum occupatur. Illamque à patris &
matris genealogia depingit, & Mercurium
proprio, sed non intellecto vocabulo, nomi¬
nat, cujus quidem appellationis rationem
proximo sequenti capite sum redditurus. For¬
malia, quantum memini, tabulae verba nunc
accipe. Quod est inferius, est sicut quod est
superius ad perpetranda mirancula rei unius.
& sicut