113
12
MEDICINA UNIVERS.
& sicut omnes res fuerunt ab uno medita¬
tione unius, sic omnes res natae fuerunt ab
hac una readoptione. Pater ejus Sol, mater
ejus Luna portavit illud, ventus in ventre suo,
nutrix ejus terra est, hic est vis totius mundi,
si versa fuerit in terram, separabit terram ab
igne, subtile à spisso, suaviter, cum magno
ingenio ascendit à terra in coelum, & iterum
descendit de coelo in terram, & recipit vim
superiorum & inferiorum. Sic habebis glo¬
riam totius mundi. Ideo fugiat à te omnis ob¬
scuritas, hęc est totius fortitudinis fortitudo,
fortis, quae vincit omnem rem subtilem, &
omne solidum penetrabit. Sic mundus crea¬
tus est. Haec sunt omnia quae unquam ex
Hermetis tabula & omnibus scriptis ejus in
manum meam pervenerunt. Quorum sen¬
sus natura sua clarissimus ineptissimorum
hominum nugis & noeniis est obscuratus.
Pudet me enumerare quam pueriliter, quam
absurde, parum est, quam stulte, hic locus à
Chemistarum plerisque hactenus sit expli¬
catus. Sol ipsius aurum est, argentum luna,
caput alembici coelum, fundus terra, et quae
pars alembici non impleta est, aer illis sive
ventus appellatur. Sed quae hae Chymerae?
Quae ineptiae? Quae somnia? Aggrediar ergo
aenigma hoc quod tam difficile ipsis & indis¬
solubile