113
13
JOH. WOLF. DIENH.
solubile esse videtur illudque (licet Dauus
sim non Oedipus) verius saltem, si non sub¬
tilius, explicabo: ut qui malim vera quam
pulchra dicere, ubi utrumque simul natura
rei prohibeor. Mercurius, Hermetis omni¬
umque Philosophorum aqua est, eaque coe¬
lestis si ve pluvia, hanc Sol tenuissimi vaporis
specie è terra extrahit & usque in eam aeris
regionem, in qua impressiones fieri solent
levat, ubi ab indita & naturali lunae vi, qua
inferioribus hisce dominatur, in aquam plu¬
viam cogitur & inspissatur, quam pondere
suo ima petentem ac distillantem, aer postea
sive ventus (is enim nil nisi aeris quidam flu¬
xus est) nolens volens usque dum centrum
suum id est terram attigerit, gremio suo co¬
gitur bajulare in Gordium nodum forsitan
illo Alexandri implicatiorem, solo rationis
gladio dissolutum. Quod si materiae vilitas,
facilitas ve hujus solutionis tibi offendiculo
est, stultus es si ante facillimae vilissimaeque
rei experimentum verissimam alioquin re¬
ijcis opinionem.
CAPVT V.
Mirum est quam multis nominibus Phi¬
losophi hanc medicinae nostrae mate¬
riam appellarint. Quae nescio an occultandi
an ex¬