113
18
MEDICINA UNIVERS.
plumbum metalla de vorat, sed disponit tan¬
tum, ut citius commodiusque igni devoren¬
tur, quocirca una etiam cum ipsis absumitur.
Sed cur quaeso Saturnus claudicat?
An plumbi fixitas in causa est? At certe il¬
lud omnium metallorum est alatissimum, ita
ut tardiora reliqua secum ocius faciat avo¬
lare, ô maeneam ô dissimilem similitudinem,
ô nulli rationi innixam comparationem.
Saturnum ego, Martem, & Venerem terrae,
Lunam vero & Mercurium aquae Hierogly¬
phica esse intrepide assero. Solem denique
ac Jovem ad reliqua duo elementa, quae acti¬
va sunt indifferenter pertinere, nominum
vero hanc diversitatem elementa quoque
diverso more effecta denotare. Singularum
causas in promptu habeo, & omnia vetusta¬
tis monumenta, obelisci, Pyramides, Aegy¬
ptiorum literae pro mea hac sententia depu¬
gnabunt, sed neque hic Dii solum Deaeque,
sed quae illis etiam antiquitas animalia con¬
secravit, easdem apud Philosophos signifi¬
cationes habent. Ad rem: Saturnus à satu
nomen suum est mutuatus, non quod primus
satorum ac ruris peritiam, (uti Quintiliano
placet) edocuerit, sed quod sata omnia in
terra, cujus ipse Hieroglyphicum est, seran¬
tur, è terra crescant, è terra viuant & nutri¬
antur,