113
19
JOH. WOLF. DIENH.
antur, non enim quęvis terra, sed pinguis illa
& putrefacta agrorum quae frugibus ferendis
dedicata est, Saturni nomine appellatur: illa
enim maximam corrumpendi vim habet, quae
in frugibus producendis requiritur. Nisi
granum in terram cadat & moriatur id est,
corrumpatur, nullum fructum feret, sed so¬
lum permanet, veritas est ipsius veritatis te¬
stimonio comprobata.
CAPUT SEPTIMUM.
Edit sane terra absumitque infantes suos,
id est, omnia quae ex illa veniunt, ab ea¬
dem consumuntur. Quot & ejusmodi aves
aer, quam immania & monstrosa piscium cor¬
pora mare, quam bonos, sapientes, opulen¬
tos, bellicosos homines terra, quam elegan¬
tes speciosasque mulieres, quàm nobilia fe¬
rorum cicurumque animalium genera con¬
tinet? Ast illa omnia & terra sunt & in terram
iterum revertentur. Vbi splendidissima illa
regum aedificia? Ubi superbi illi regiique cul¬
tus? Ubi ipsi tandem Reges ac principes? Omnia
insatiabilis ille terrae venter vasto suo ambi¬
tu complexus est, & de voravit. Adhuc verò
hodie Jovi, Neptuno, Plutoni, à Saturno
parcitur, inviolabile ipsorum privilegium
semper manet & permanebit, neque enim
G 2