113
21
JOH. WOLF. DIENH.
quae in hujusmodi rebus inveniuntur è na¬
tivitatis suae loco, seu matrice terrea secun¬
dum qualitates & proprietates ejusdem ad¬
quisitis. Ergo illa omnia uti à Saturno Ne¬
ptunus, ita à terrae esu libera, ab eadem nu¬
triuntur potius quam devorantur. Chri¬
stallum, adamas, marmora, sal culinarum,
Armoniacum, Smeraldi denique ac Hyacin¬
thi, cum infinitis illud aliis attestantur. Tan¬
dem aliquando ad Plutonem etiam ultimum
hujus immunitatis socium jus illud exten¬
ditur ac prorogatur. Quos non ille obsecro
divitiarum opumque cumulos in divitem
illum ditem suum, id est, intimae terrae pene¬
tralia comportavit? Inde metalla omnia, inde
mineralia reliqua hominum usui & abusui
aeque inservientia ingenti humanae societa¬
tis commodo & incommodo eruuntur. Sed
& illa cum Plutonica sint, à Saturno nequeunt
devorari. Quot enim mille annis quandoque
aurum, argentum, aut inarea sitam etiam ali¬
quam in terra latuisse existimas, antequam ava¬
ritia humana inde extracta aut quaesita etiam
omnino sit? Attamen nullum in his vetustatis
aut corruptionis apparet vestigium, sed semper
manent sibi similia, aut etiam fortassis emen¬
dantur, sal vero fossile centum licet annis
humatum custodias, nunquam pejus aut
C 3