113
22
MEDICINA UNIVERS.
minus fit, sed quod admitandum est, in pel¬
lucidum & transparentem lapidem coagula¬
tur acrimonia sua reliquo sale multo prae¬
stantiorem quod idcirco hic addidi, quod be¬
ne sciam, hoc salis genus ob admixtas terreas
quasdem qualitates, non aqueum planę sed
minerale existimari, quam vere autem, ipsi
viderint, ego rem nihil ad me pertinentem
in medio indecisam relinquo.
CAPUT OCTAVUM.
SEd quid est quod Saturnus claudicare à
Poetis fingitur? Terra scilicet contraria
reliquis elementis more nullo naturali sed
violento duntaxat motu cieri potest, & uti
centrum decet, in medio semper fixa ac stabi¬
lis permanens requiescit, hinc vnum quidem
consistendi videlicet pedem integrum, alte¬
rum vero qui motus est & ambulationis fra¬
ctum habet, aut illo omnino frustratur. Quod
si Alchymicam à me rationem postulent, li¬
cet Alchymistam me esse nullo modo profi¬
tear, illam tamen uti puto, vel ipsis judicibus
non absurdam sum redditurus: quod terra,
uti alia faciunt in igne, non aufugiat, sed
tanquam comminuta confractaque haberet
crura, uti fugere idcirco non posset in flam¬
mis mediis usque ad mundi finem, si tam diu
quis