113
23
JOH. WOLF. DIENH.
quis cuperet urere, stabilis & sine damno ullo
coloris, ponderis, substantiaeque permaneret.
Jam quae illi veteres animantia dedicarunt,
consideremus. Sane dracones, basiliscos,
colubros, atque ipsum omnino cerebrum vi¬
deo tum quod haec animalia corruptione è
terra putri sive Saturnia communi Physico¬
rum consensu enascantur, tum etiam quod
triceps ille canis & custos Erebi Cerberus,
quasi κερβόρος, id est, carni vorax ideo appel¬
letur, quod terra sibi credita animantium
corpora consumat: ita enim à Mythologis
omnibus explicatur.
CAPUT NONUM.
Martem nos appellamus terram lapide¬
am, Saxeam, glarea & saburra refertam,
frugibus autem aliisque omnibus vegetabilibus
rebus ferendis inutilem, gypsi tantummodo,
calcis fossilis, talci, ac carbonum terrestrium,
quos lapideos vocant, feracem. Ferro, Cha¬
libeque ut plurimum gravidam. Hoc enim me¬
talli genus in lapideis montibus & inter du¬
rissima saxa plerumque gignitur. Quia pro¬
prietatum ac naturalium qualitatum vicini¬
tate & similitudine decepti neoterici, filium
loco parentis acceperunt, id est, ferrum eo
nomine appellarunt, quo ferrigena tellus
C 4