113
28
MEDICINA UNIVERS.
aquatica vitam ducunt, ita ut non inepte Ga¬
lepinus dixisse videatur aquam dici, quasi à
qua vitam nostram habemus. Ast quae sub
terra caecis anfractibus circumserpit, & in
varias species ac formas à minerali telluris
vi coalescit & cogitur, sponsa Plutonis est
sive Proserpina: id est inseparabili amicitia
ac matrimonii quodammodo vinculo cum
terrę proprietatibus colligatur. Hinc liberta¬
tem illam suprema petendi & ad inferiora re¬
cidendi amisit, quam aqua sibi pluvia pro¬
priam vendicavit. Nuntiam diceres quae à
superioribus elementis usque ad inferiora, &
ab his vicissim ultro citroque cum muneribus
deportandis ablegatur. Sane Mercurius pro¬
pterea, id est Deorum nuntius, ut & Iris nuntia
eorundem appellatur, quod illa mediante
coelum terrae, terra coelo, suprema infimis,
infima supremis, commeare quodammodo &
conjungi virtutibus mutuis videantur. Ver¬
sicolor autem Mercurius fingitur, quod aqua
pluvia vel calore Solis, vel alia non absimili
certa quadam ratione tepefacta omnes omnino
colores, qui in mundo sunt, à se ipsa efficiat:
cujus rei rationem quidem nullam, sed expe¬
rientiam ocularem habeo demonstrationem.
Quanquam quae de Iri dixit Aristoteles ad hanc rem
(uti plane eandem) facere videantur. Mercurio
idcirco