113
29
JOH. WOLF. DIENH.
idcirco autem corvus sacer est, quod is pluvia¬
rum nuntius existat, quam futuram sua indicat
crocitatione. Nec miretur aliquis, cur Mer¬
curius serpentes caduceo suo circum volu¬
tos habeat, antiquissimum enim serpens aquae
Hieroglyphicum est, uti à Pyerio libro 14.
folio 103 eleganter sane ac docte ad longum
narratur, corpus habet videlicet serpens lu¬
bricissimum, quemadmodum aqua, atque in¬
ter serpendum pandos ac repandos undarum
flexus imitatur, taceo quae Leo Baptista, Al¬
bertus Florentinus nobilis ille, & si ullus
alius excellens Architectus, tum antiquita¬
tum indagator studiosissimus de Leręnaea illa
Hydra multicipite ab Hercule interfecta
scripta reliquit. Illam videlicet nihil aliud
nisi aquam stagnantem fuisse, quam Hercu¬
les perruptis aggeribus partim alio deriva¬
vit, partim soli exposuit desiccandam. Certe
Hydrae nomen à vocabulo ]ὑδόρ originem
mutuatur. Quid quod draco ille qui Hesperi,
dum hortis in Insula positis tutelaris affin¬
gebatur, à fabularum scriptoribus Euripus
fuisse explicatur? Quid quod Socrates ait
amnes quosdam, circa terrarum orbem instar
anguium reptare quin etiam Hesiodus Echid¬
nam ait dimidiae sui parte Nympham, dimi¬
dio altero Immanem anguem existere. Pro qua
inter¬