113
32
MEDICINA UNIVERS.
stantiam informem, quam Chaos nominant,
aliquando etiam ignem significari, uti cubo
terram. Octaedro, aera, aut ipsam elementorum
ad se invicem proportionem, Coelius Aug.
Curio author est. Signum hoc Sol Alchymi¬
sta aurum, ego terram illamque purissimam
assero denotare, quae enim alia insignia cla¬
riora manifestioraque terrae appingi aut affin¬
gi potuissent? Sane punctum illud circuli am¬
bientis centrum est uti terra centralem sive
medium coelorum locum occupavit quod
si solis influxum dominationemque, quam
ipsum prae caeteris metallorum corporibus
in aurum habere existimas, allegare velis, &
inde hujus figurae significationem ad aurum
detorquere cogites, eadem ego ratione &
meliore adhuc eandem ad terram applicabo.
Quid enim est quod apud Persas barbara cere¬
monia bos fronte in leoninam faciem confor¬
mata ex antro cornibus arreptus ad sacrifi¬
cium adducebatur? Quippe cùm Taurus ter¬
renum animal sit terrae & inferis potestati¬
bus damnatum, soli tamen ab ea gente dedi¬
catus vim eam ostendere videbatur, quam
Sol in uni versam terram exercet. Quod au¬
tem extrahebatur ex antro, delitescere vim
ejus in terrae visceribus indicabat, quam ut
evocarent & frugum feracitati consulerent,
id