113
33
JOH. WOLF. DIENH.
id sacrificii genus instituerunt. Haec Pyerius.
viden uti terrae melius quam auro hoc solis
mathematicum signum conveniat? Eadem
est de luna ejusque signo Luna ratio. Cur enim ar¬
gento potius quam aquae ob nescio quem
imaginarium influxum attribuerentur? Anne
lunae in aquam & aquea omnia dominium
ab ullo ignoratur? Certe estus maris, quo cer¬
tis quotidie horis inflatur, turgescit, extolli¬
tur, certis aliis defluit, subsidet, deprimitur,
lunaris influxus vires demonstrat ac potesta¬
tem. Uti cancros, testudines, ostreas & aqua¬
tica alia omnia, quae cum luna crescente au¬
gentur, cum deficiente imminuuntur, prae¬
tereamus. Atque haec de figuris nominibusque
iis, quibus veteres materiam hujus medicinę
Catholicae nuncuparunt, dixisse sufficiat.
Prudens inde lector sive dubio manifestam
cognoverit veritatem.
CAPVT XIII.
AD objectiones ad versariorum nunc re¬
spondendum est. Quatuor, inquiunt,
humano corpori insunt qualitates, quae ele¬
mentis numero & proprietate respondent,
at qui unaqueque earum particulares suas habet
depravationes, reliquis tribus è diametro con¬
trarias, ergo totidem ad minimum medicinae
D