113
34
MEDICINA UNIVERS.
requiruntur, ut unaquaeque qualitas suo con¬
trario possit sanari. Quibus ego ita respon¬
deo, me non negare, diversis morbis diversas
etiam medicinas, pro cujuscunque morbi quali¬
tate adhibendas esse: sed illas easdem uno ali¬
quo universali medicinę genere, licet plures
sint ac diversae, acuendas, & de effectibus suis
certiotes reddendas esse contendere. quod si
& hoc impossibile esse existimant, caveant
sibi ne ertoneam de curatione per contraria
opinionem nimis pertinaciter tueantur, neque
enim mentem Galeni aut Hippocratis, cum de
hac curandi methodo disputant, assequun¬
tur. Nam licet illa per contraria curandi ratio
bona, utilis, usuque recepta sit, non tamen sem¬
per & ubique necessario, uti putant, requiri¬
tur, sufficit implicite nonnunquam, id est, eo
modo medicinam morbo contrariam esse,
quo diei nox, positioni privatio, bonum malo,
vitiumque virtuti adversatur. Uti Antonius
Possevinus Societatis Jesu Theologus, do¬
ctissime libro 14. Selectae bibhiothecae, cap. 8.
tractatu de medicina annotavit. Plurima il¬
lud etiam medicinarum evacuantium genera,
ne dicam pleraque clare testantur, quę humo¬
rem peccantem non suo contrario corrigunt.
Sed multo utilius extrahunt, expellunt, eva¬
cuant, & in nihilum plane resolvunt. In illorum
numero