113
36
MEDICINA UNIVERS.
dam virtute haec fieri, non materiae talis ut
talis, sed formae cujusdam specificae, quae non
per diametralem illam qualitatum contra¬
riarum oppositionem, sed per inexplicabilem
σὺν καὶ ἀντιπάθειαν, morbos morborumque cau¬
sas instar violentissimi ignis obvia omnia
temere & absque delectu consumentis de¬
pascitur. Sed cur in genere negant, quod
concedunt in specie. Hepar lupi quibus¬
cunque hepatis humani affectionibus & ex
quacunque causa oriundis Sympathia aut
signatura, id est, occulta vi, non elementali
qualitate mederi fatentur ossiculum cordis
cervini eodem modo resistit cardiacis passio¬
nibus, pulmonaria asthmati ad versatur, cur
cum haec ita fieri in organicis morbis con¬
tingat, in similaribus eodem modo non pos¬
sit? Nunquid in dissenteria lapidem haemati¬
tem, Judaicum, calaminarem, terram lemni¬
am, & Armeniam adhibemus? Cujus quidem
usum, uti Possevinus ait, in venit Democri¬
tus, causam vero adhibendi in iisdem non in¬
venit. Nunquid paeonia illa mascula collis
infantium alligata epilepsiam abigit? Qua ob¬
secro qualitate? Si ut Galeno placuit siccitas
in causa est, cur idem non praestant alia quae
majore praedita sunt siccitate? Sed cur queso
veneni mali vires latius quam boni patere
existi¬