113
37
JOH. WOLF. DIENH.
existimant? Nonne Arsenicum, auripigmentum,
stibium, sanies viperina, aeque frigidam ac ca¬
lidam, humidam ac siccam complexionem inva¬
dunt, destruunt, enecant, nonne sanguineos
aeque ac melancholicos, phlegmaticos uti co¬
lericos emori faciunt? Cur ergo venenum ali¬
quod bonum reperiri non posset, quod omnes aeque
humores ad pristinum suum naturalemque
statum reducere posset, unde illos malum il¬
lud venenum sive toxicum deturbavit? Non¬
ne panis omnes omnino homines, cujuscun¬
que tandem temperamenti aut complexio¬
nis sint, saturat, vinum inebriat, sopor recre¬
at, venus delectat? Anne cibo medicina infe¬
rior? Anne ejus actus naturales & interni
cum reliquis humanae vitae actibus non sunt
conferendi?
CAPUT XIV.
SEd boni homines, ut medicinae nostrae
materiam, id est, elementa habere neque¬
amus cum ubique inveniantur timent, atqui
nos iis tantummodo quae habere possumus
uti dictum est, & quae ubique omnibus prae¬
sto sunt indigemus, non alium ignem, non
alium aerem, nisi qui terra & aqua occulta¬
tur, desideramus, cui ergo aqua & terra deest,
ille medicinae nostrae materiae se carere pote¬
rit affirmare. Sed hic scrupulus iis credo ex¬
D 3