113
39
JOH. WOLF. DIENH.
tint. cum vero terra ipsa (de pura loquor)
suapte natura incombustibilis sit, & ele¬
menta reliqua in compositione supradicto¬
rum ita terrae confusa ac copulata sint, ut
inde separari non valeant: inde fit ut neque
tota neque partes eorum aliquae comburan¬
tur. Non enim qualitates tantummodo ele¬
mentorum, sed ipsa etiam elementa actu &
realiter in metallis insunt, ex quibus imme¬
diate sive in prima instantia generantur ani¬
malium eorum more, quae sine semine, fotu
duorum elementorum agentium, ignis scili¬
cet atque aeris, ex passivis aliis duobus, aqua
nimirum & terra enascuntur. Estque illis
pro materia proxima sive adjacente (προσε¬
χοστάτην nominant) ea, quae aliis rebus omni¬
bus ex traduce oriundis prima est, sive re¬
mota. Uti experientia mihi post evidentem
rationis, persuasionem demonstravit. Hem
uti elementa hic omnia in quintum aliquod
coierunt unumque homogeneum effecta
sunt? Nonne illud est, quod primo de gene¬
ratione capite sexto ait Aristoteles, contra¬
rias qualitates nunquam, sed qualitatum
subjecta, id est, elementa coire & in se invi¬
cem transmutari. & secundo de generatio¬
ne capite secundo, tum quarti Meteorum
D 4