113
40
MEDICINA UNIVERS.
capite primo ubi duo activa, duo passiva esse
orbis primordia definivit? Activa vero passi¬
vis incorporari, & ab iisdem ob mixtionem
per minima retineri posse, quis obsecro un¬
quam sapiens dubitavit? Quod si hoc in re
metallica accidit, quid est cur minus in me¬
dicina etiam fieri possit? An illa sola è rerum
natura excludenda est? An in exilium extra re¬
rum universitatem deportanda? Cur medici¬
nae Medici derogamus, cur rebus omnibus
facimus inferiorem? Sane demonstratum est,
elementa in se commigrare invicem, unde ex
eorum temperamento qualitas aliqua quin¬
ta emergit omnium in se elementorum vires
continens & qualitates.
CAPUT XV.
Naturae temperamentum & dosim, qua
in elementorum commixtionibus vti¬
tur, soli Deo, spiritibusque cognitam esse, &
à nullo hominum intelligi posse affirmabunt.
Neque eo inficias hinc inferent, nullam igi¬
tur ignorata hac proportione elementorum
permixtionem tentandam esse, quod nullius
frugis nostri conatus futuri sint. Quam ego
illorum consequentiam nullam esse osten¬
dam. Idem enim est ac si dicerent, propterea
è maris ac foeminae conjunctione nullam so¬
bolem