113
59
JOH. WOLF. DIENH.
rere solita est intestinis, poterunt abolere.
Ubi illud fuerit pituita, proderit dare hoc
remedium cum vino absinthii, Conyzae aut
salviae, si melancholia, datur cum Altheae,
Alceae Passularum & spinachiae decoctione.
Artuum juncturarumque dolor è capitis sive
cerebri intemperie secundum medicos Phy¬
sicosque omnes exoritur, ita ut causa doloris
artuum cerebrum dici possit, & dolor ipse
effectus cerebri intemperati. Hinc curato ce¬
rebro artus quoque ac juncturae curabuntur,
quo modo scilicet effectus cessant: si quan¬
do causae protinus auferuntur. Attamen
Topicis etiam dissolvenda est materia Gypsea,
quae distillata è cerebro in artubus ipsis jam
lapidis instar est coagulata, nam altera illa
curatio istud tantummodo praebet commo¬
di, ut defluxus novi è capite in artus prohi¬
beantur, ista vero, ut quae jam ante defluxe¬
rant, haesitantque in membris, & dolorem
causant, dissolvantur, ac vi attracti va post¬
modum medicamenti Heraclei cute inte¬
gra per poros extrahantur, talia sunt in
affectibus calidis Cataplasmata, quae ex
Mandragora, solano, Hyoscyamo, bis¬
malva, sambuco, lumbricis terrestribus,
parietaria, lente, palustri, medulla pa¬
nis siliginacei, mucaginibus Cydoniorum,
Pfilli,