113
670
MEDICINA UNIVERS.
Psillii, lini, Fenugraeci, Altheae, axungia
anguillarum, gelatina è squammis piscium,
& similibus praeparantur. In frigidis oleum
saponis, vinaceorum, salis maritimi, de late¬
ribus mellis cerae, Galbans, Castorii, piperum,
& quod è lapidibus stillatitium ad nos ex
Alexandria asportatur. Nam illud solum ego
Petrolei nomine dignum esse judico, quod
alia omnia partim supposita sint, partim alio¬
quin hoc Alexandriaco multum imbecillio¬
ra. In humidis admoreantur perpetuo lintea
calida. Quae odore imbuta sint thuris masculi
mastichis, Galbani sulphuris vivi, qualis sci¬
licet extrahitur è minera, nam qui jam ignem
vel semel tantummodo est expertus, desicca¬
tivam ac maxime subtilem suam proprieta¬
tem exhalavit. Homo totus inhumetur in
frumenti recentis grandi cumulo, ita ut nil
praeter solum caput (gratia respirandi) ex¬
erat, reliqua omnia frugibus contegantur.
Possunt sacculi ex milio ustulato, furfure
macro, sale assato. Baccis lauri si in oleo co¬
quantur Euphorbii, & calidissime locis do¬
lentibus circumponantur. In siccis, fotus ad¬
hibentur aut etiam balnea ex oleo olivarum,
amygdalorum, Nucleorum avellaneorum,
ex lacte etiam & aquam pluvia in aqua coxe¬
rint vervecum capita, usque dum balneum
ex