113
67
JOH. WOLF. DIENH.
omnia accutato follium flatu confundantur.
Ipse nihil attingere, sed nobiscum colloqui
perquam familiariter. Ubi horae quadrans
effluxerat, hem, inquit, Domini schedulam
hanc in plumbum fusum, si vultis, injicite, ac
cavete, ne in ipsum ignem, verum in ipsius
vasculi medium, projiciatis. schedula illa
pulveris cujusdam ponderosissimi, pinguis¬
simi, Citrini habebat pauculum, quod in
acumine cultri vix linceis oculis conspicie¬
batur. Facimus, suspensi eventu futurae rei,
& (ut verum fatear) ipso Thoma incredulio¬
res, attamen ubi alium adhuc quadrantem
horae materies ista efferbuerat, ignitoque
fuerat commixta ferro: effundite, inquit,
quicquid jam restat in vasculo, obtempera¬
mus. Sed ante omnes manùm adhibet aurifa¬
ber: effuso vasculo non amplius plumbum,
sed aurum purissimum reperimus, & quod post
examina aurifabrorum, multis parasangis
aurum Ungaricum aut Arabicum superaret,
nihil admodum immutato plumbi pondere.
Admirari omnes, stupere, vix sibimet ipsis
credere. Ipse vultu hilari, ore composito ad
risum (qui alioquin mos erat hominis) ito
nunc, ait mihi, rationibus argumentisque
tuis scholasticis syllogiza pro libitu. Verita¬
tem vides, ac experientiam, rerum omnium
F 2