113
68
MEDICINA UNIVERS.
magistram, non tuorum tantummodo argu¬
mentorum inde abscindi à dictò illo auro
curat particulam, quam memoriae loco Zwin¬
gero donat. Unde ego redditus audacior, ut
mi quoque vestigium tanti naturae miraculi
superesse velit, rogo, annuit: Partem illam
pondo circiter ducatorum quatuor mecum
aufero, perpetuum tanti spectaculi non ex¬
positi sane oculis vulgi testamentum. Quid
hic, quod mordeas, habes Zoile, vivo ego, &
vivum praebeo testimonium tantae rei: Zwin¬
gerus vivit, qui testimonium etiam non ab¬
nuet, si interrogetur ab iis, qui digni sunt, ad
veritatem hanc maximam comprobandam,
vivit ipse Seton, Setonis famulus, quorum hic
in Anglia, ille in Germaniae nostrae visceribus
dicitur habitare. & ni vererer offendere ho¬
mines, imo heroes, divos, semideos, loca
quoque ubi uterque habitat, quemadmodum
audii, addidissem.
CAPUT XXV.
Qui in luce adhuc tanta caecutiunt, &
impossibile aestimant, ut arte Chymica
aurum efficiatur: his potissimum rationibus
ad opinionem suam confirmandam, & labe¬
factandam omnem experientiam utuntur:
rarissimi, ajunt, in venti sunt, qui arte effece¬
rint