113
69
JOH. WOLF. DIENH.
tint aurum ex attentantium myriadibus plu¬
rimis, imo forsan nulli. Ars vero, ut propata
ac vera sit, vel semper, vel plerumque pro¬
ducat effectus necesse est. Ergo Chemia, quae
aurum efficiendi ars praedicetur, si aliquid in
hoc genere possit efficere, vel semper, vel
plerumque effectus suos consequeretur. Quod
cum non faciat, consequens illud sequitur
necessario, illam nullam esse natura sua, vir¬
tutemque nullam habere ad aurum vel argen¬
tum efficiendum. Cum non entis, ut loqui¬
mur, nullae protinus dentur qualitates. Ite¬
rum ars Chymica vel est naturalis potentia,
vel habitus si prius, ergo communis omnibus
hominibus, si alterum, ergo prompte, facili¬
ter, & ut plurimum operatur. Sed utrumque
deest Alchymiae. Ergo non solum per illam
aurum effici nequit, verum etiam nullo mo¬
do ars poterit appellari. Tertio quae specie
differunt seu forma substantiali, in se invi¬
cem nequeunt transmutari. Quarto ad ge¬
nerationem perfectorum tria requiruntur
necessario, nimirum agens, patiens & ipse lo¬
cus etiam generationis, secus in imperfectis:
aurum rerum omnium metallicarum est per¬
fectissimum, ergo tria illa & ad generationem
ipsius etiam requiruntur. Demus jam Alchy¬
mistas posse habere agentem, patientemque
F 3