113
70
MEDICINA UNIVERS.
auri materiam, locum tamen generationis,
cum sit in visceribus terrae, nullo modo po¬
terunt habere. Has rationes allegant Chas¬
saneus in Catalogo gloriae mundi, Cardanus
de varietate rerum, libro decimo, capite
quinquagesimo primo, Aurea armilla in
verbo Alchymia, Gregorius de Valentia in
Sec. secundae Sancti Thomae disputatione
sexta, Quaestione decima tertia, de vanis ob¬
servationibus, Petrus Binsfeldius commen¬
tario in lit. C. de Malef. & Mathem. & qui
doctrinam eorum sequuntur. His ita positis
fundamentis superstruunt Neoterici, artis
Alchymiae studium, si dirigatur ad faciun¬
dum verum aurum & argentum ex metallo
inferiori, vanum esse, Reipublicae atque adeo
ipsis Alchymistis non periculosum tantum¬
modo, verum etiam pernitiosum. Legibus ipsis
prohibitum, cum Alchymistae vel Haeretici,
vel Magi, vel falsae monetae cusores ut pluri¬
mum esse soleant, ista docet Eymericus in
directorio inquisitorum parte tertia, titulo
de signis exterioribus, per quae Nicroman¬
tici Haeretici dignoscuntur. Franciscus Pe¬
gna loco eodem, Glossa l. unicae libro deci¬
mo de thesauris, Oldradus consilio septua¬
gesimo quarto, Panormitanus capite secun¬
do de sortilegiis, Joannes Andreas in addi¬
tione