113
71
JOH. WOLF. DIENH.
tione ad Speculatorem titul. de crimine falsi.
Unde versus à dicto Pegna relati citato loco.
"Ars suspecta probis, ars ipsa invisaque multis
Invisos etiam cultores efficit artis
Mendaces, addo, multi manifeste videntur
Qui se ipsot aliosque simul frustrantur inertes,
Dum, rerum vertere species tentant."
Ad primum eorum argumentum quod atti¬
net, cum propterea Alchymiae artem nullam
esse, nihilque in metallorum transmutatio¬
ne efficere posse existimant, quod ars una¬
quaeque vel semper, vel plerumque effectus
suos consequatur. Alchymia vero econ¬
tra ut plurimum fallat, quàm rarissime vero
intentione sua potiatur: Dicendum est, ma¬
jorem absque dubio esse verissimam, sed in
minore supponi, quod probari debebat ra¬
tionibus falsum enim est, Alchymiam ullo
unquam tempore veros artifices fefellisse,
tantum abest ut id semper vel plerumque fa¬
ciat. Pseudochemistas vero ignarosque ar¬
tis ignorantiae poenas dedisse, & spe sua po¬
tiri non potuisse, nequaquam concludere:
idcirco artem falsam esse, quod ignari artis
artem ipsam, quam non callent, nequeant
exercere: haud secus ac si quis Astrologiam,
Arithmeticam, Musicam propterea neget, esse
artes, quod rusticus harmoniam nesciat, aut
F 4