113
72
MEDICINA UNIVERS.
numeros, aut coelestium orbium revolutio¬
nes, quin imo longius adhuc absunt ab arte
Chymica, qui hodie se Chemistas dicunt, quam
à scientiis rusticus, quas enumeravi. Verum,
ajunt, Chemia vel naturalis potentia est vel
saltem habitus, actuum frequentatione na¬
tus: non primum, cum alioquin communis
esset hominibus omnibus: non secundum,
nam alias prompte, faciliter, ac quasi semper
operaretur. Atque semper illam operari faci¬
lemque (oculatus testis sum) assero, sed apud
eos qui operari sciunt secundum artem. Reli¬
quos laborare in vanum, nil miror amplius,
quam rusticum non posse vel canere musice,
vel numerare arithmetice, vel sphaerarum coe¬
lestium intelligere motus. Licet agriculturae
rusticanorumque aliorum operum perquam
doctus sit, cum unus quisque in suatantum
arte excellere praesumatur. Quae specie diffe¬
runt, nequeunt in se invicem transmutari.
Neque hoc simpliciter verum est, cum his fal¬
lat, quae specie licet differant, non tamen
omnino diversas habent operationes, sed
easdem in eo tantum differentes, quod quae¬
dam imminutas, immaturas, imperfectasque
easdem habebant, alia vero integriores, per¬
fectas, omnibus suis numeris absolutas. Ita
se habent ad aurum aut argentum metalla re¬
liqua.