113
77
JOH. WOLF. DIENH.
tur, qui à Pegna citantur, versibus, tum quia
insulsi ineptiquem sunt, tum, quod nihil prae¬
ter mendacium calumniamque continent,
hosce, si non elegantes, saltem verissimos,
substituamus:
"Ars doctis perchara viris, in visaque stultis
Percharos etiam cultores efficit artis.
Scilicet ingenua qui sunt de stirpe sophorum
Verax Hermetis soboles. haec nescia falsi,
Pauperie ex ima dignos ad sydera tollit
Divitiis, rerum species convertere noscit,
Qui se ipsos aliosque simul frustrantur, opimis
Dites pollicitis tantum: non nomine dignor
Hos Chymico: sic non Brachmanes, littore in
Indo
Relligione colunt qui falsâ numina falsa,
Jure sacerdotes poterit quis dicere. Sic non
Ut patet (heu nimium) factis ex turpibus, esse
Tonsor quisque potest Medicus, temerarius usque
Sit licet, & medicis sese ingerat undique rebus.
EPILOGVS.
ERunt qui accuratam methodi descriptio¬
nem hic à me inseri desiderabunt, qua
scilicet materia nostra agnita praeparari ac
perfici debeat, uti vel lapis Philosophorum
aurificus, vel medicina nostra universalis
effici¬