113
78
EPILOGUS.
efficiatur. Queis hoc responsum volo, lapi¬
dem Philosophicum & effectus ejus me vi¬
disse quidem, imo etiam manibus contrectas¬
se: tum materiam, ex qua confici debet. Pro¬
be noscere; verum de modo praeparandi aut
perficiundi eandem nihil intelligere proti¬
nus. Quod ad medicinam Catholicam, me
confecisse jam illam semel, usumque esse non
sine laude ac foenore, confecturumque Deo
adjuvante iterum, ac omnibus, qui id à me
petierint communicaturum, verum consul¬
tum non videri, ut ars ipsamet publice atque
indifferenter omnibus exponatur, licet uti¬
nam experiri possent omnes animi mei bene¬
volentiam ac liberalitatem, sed impedior
gravissima, neque hoc loco explicanda ratio¬
ne. Quare ut his contenti sint, eos obsecro,
cum praecipue adeo clarus in hoc opusculo
meo fuerim, ut Philosophum nihil existi¬
mem in eodem posse latere. Faxit Deus, ut
hic labor noster cedat ad majorem Chri¬
sti gloriam, ad Christianorum
omnium utilitatem,
Amen.