88
AENIGMA PHILOSOPHICVM.
Virgilij campus Elysius vix cum illa potuisset compara¬
ri. Totum Insulae littus, vndique virentibus myrtis, cupres¬
sis, ac Roremarino cinctum erat. Prata virentia varietatis
floribus tecta, iucundissime aspectu, suauissime redolebant.
Colles vineis, oleis, & cedris, miro modo decorati erant.
Nemora Arantiorum & Limoneorum arboribus referta:
Viae publicae laurorum ac Granatorum arboribus singulari
artificio intertextis, vtrinque consitae, gratissimam peregri¬
nantibus praebebant vmbram. Vt paucis dicam, quicquid
in toto mundo est, ibidem videbatur: Inter ambulandum
monstrabantur mihi à dicto Neptuno sub aliqua rupe, laten¬
tes duae illius Insulae minerae Auri & Chalybis. Non longe illinc
deducor ad pratum in quo peculiaris hortus variis & specta¬
tu dignissimis arboribus plantatus erat; Inter complures Ar¬
bores autem, ostendit mihi septem arbores nominibus insigni¬
tas: ac inter has, duas praecipuas aliis eminentiores obseruaui,
quarum vna ferebat fructum instar Solis lucidissimi & ful¬
gentissimi, & folia eius erant instar Auri; Altera vero pro¬
ducebat albissimos Liliis candidiores fructus, & folia eius
rant sicuti argentum viuum: Vocabantur autem hae arbo¬
res à Neptuno vna Solaris arbor, & altera Lunaris. Et quam¬
uis in hac Insula omnia ad nutum essent, vnicum tamen ipsi
deerat. Aqua non habebatur, nisi magna cum difficultate.
Erant quidem multi, qui partim tentabant illuc Aquam
fontis per canales deducere, partim etiam ex variis rebus eli¬
cie¬
):( 2