88
5
Pars Prima.
perfectus est, huicque meae opinioni te assensum praebitu¬
rum, confido.
SENIOR.
Verum quidem hoc, latinae linguae cognitionem ea¬
tenus & mihi vindico, sed exoticarum linguarum notitia
peculiarem locum non habet, nec eo modo necessariae
videntur, prout Hebraicae, Gręcaeque notitia, in quibus
omnium artium cognitio nobis antiquitus tradita, sed vi¬
demus etiam illarum exoticarum cognitionem in aulis ma¬
xime principum, ob varia negotia, necessariam esse, & prae¬
clarum Dei donum, quod exemplo aedificantium turrem
Babel patet, inter quos varia linguarum idiomata exorie¬
bantur, eum quidem in finem vt in diuersas orbis partes
dissipati, in diuersas etiam opinionum sectas traderentur,
haec omnia tamen à Deo Opt. Max. ita regebantur, vt ad
honorem Dei inseruirent: & efficacia Spiritus sancti, pijs
ex omnibus gentibus collectis, turris illa insana structura in
sacrosanctum Dei templum, ministerio Apostolorum con¬
uersa est, in quo Dei laudes audiantur, non enim Deo vlla
confusio & dissipatio placet, cum econtra Daemon contro¬
uersiarum & discordiarum author siet, & Deus Trinunus
omnium maxime concordiam à nobis & pacem exigit, haec
pax est, omnibus supereminens, in qua mundus hic condi¬
tus, & regnorum administrationes elucescunt, qua in re
Christus saluator & eius asseclae nobis exemplum praebue¬
runt, quod imitari omni studio decet. Et haec quidem
de linguarum variarum cognitione, sed quoad animarum
rem procurandam, necessarium haud est, aetatem omnem
in linguarum cognitione assequenda atterere, sed requiri¬
tur, vt sacras ministrorum conciones audiamus & sacrae
scripturae lectioni incumbamus sedulo, prout idem extri¬
bus illis linguis primarijs, lingua vernacula omnibus pro¬
A 3
poni¬